haec sunt iudicia quae propones eis
si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo
egredietur liber gratis
cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem
et uxor egredietur simul
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et
filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit
cum vestitu suo
quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac
liberos non egrediar liber
offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et
postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in
saeculum
si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur
sicut ancillae exire consuerunt
si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit
dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem
si spreverit eam
sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum
faciet illi
quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et
vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in
manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
si quis de industria occiderit proximum suum et per
insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus
noxae morte moriatur
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum
lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in
lectulo
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum
innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et
inpensas in medicos restituat
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui
fuerint in manibus eius criminis reus erit
sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit
poenae quia pecunia illius est
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem
praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit
subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri
iudicarint
sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro
anima
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro
pede
adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro
livore
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et
luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae
similiter dimittet eos liberos
si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint
lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque
bovis innocens erit
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et
contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque
virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius
occident
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatus
filium quoque et filiam si cornu percusserit simili
sententiae subiacebit
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti
dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit
eam cecideritque bos vel asinus in eam
dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem
mortuum est ipsius erit
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus
fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem
mortui inter se dispertient
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et
nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem
pro bove et cadaver integrum accipiet